Munus Archiepiscopi Dolan novissimum erit magnum!
In temporis cursu, ut dicunt, res genuit rem, et hodie Archiepiscopus Timotheus Dolan Neo-Eboracensis, contra exspectationem omnium, electus est ad praesidem Conferentiae Catholicorum Episcoporum in Foederatis Civitatibus Americanis Septentrionalibus.
Aep. Dolan non congratulationes vult habere, sed assidue petit ex omnibus orationes; ergo, dum coquamus crustula cum M&M viridibus electionis suae celebrandae causa, quoque recordamur pro cultore horti ecclesialis orare dum ille munus recentissimum suum accipiat. Memento quoque: munus hunc recipit archiepiscopus sine annorum trium tempore usitato ad res preparandas!
Si adesse debeant congratulationes, fiant pro Episcoporum conferentia, quae bonum consilium habuit ad Aep. Timotheum Dolan, ut dux illorum, eligendum.
Nunc, ad illa crustula!
<< Home